- SUBER
- SUBERGraece φελλὸς, arbor est non minima, glans pessima, rara, cortex tantum in fructu proecrassus ac renascens, atque etiam in denos pedes undique explanatus, Plin. l. 16. c. 8. imo vix aliud quam cortex, unde eiam ex Graeco σῦφαρ, quod pellem et exteriorem cutem notat. Larina vox orta est, et Graeci non infacete corticis arborem appellarunt. Ibid. Usus eius varius: ancoralibus maxime navium, piscantiumque tragulis, et cadorum obturamentis, proeterea in hiberna mulierum calceatu, Ibid. Nempe et viris id apud Graecos Romanosque factitatum, sed mulieribus praecipue. Fecerunt autem id mulieres, non valetudinis solum causâ, sed et ut grandiores viderentur. Hinc de uxore, Ischomachi Xenoph. l. de tuenda re famil. Γ῾ποδἡματα δ᾿ ἔχουϚαν ὑψηλα ὅπως μείζων δοκείη εἶναι ἣ ἐπεφύκει, Calceos autem habentem altos, ut grandior, quam fuit, qppaareret. Er clarius clemens Alex. l. 3. Poelagogi, ex Alexi Comico, τυγχάνει μικρά τις οὐτα, φελλὸν εν ταῖς βλαυτῇσιν ἐνεγκάττυται, Cum quoe pusilla est, suber in sandalius insutum babet. Porro, ubi non nascitur ilex, pro ea subere utuntur, in carpentariis proecipue fabxicis, circa Elin et Lacedoemonem, Plin. ibid. ubi cum addit in Italia tota non nasci, aut in Gallia omnino, refellitur a Dalechampio, cum Tyrrheniae, i. e. Hetruriae, familiarissimam et pene propriam esse, tradat Theophrastus. De usu eius in natando vidimus alibi. Sed et Lithuanos, quoties a Russis vincebantur, tributi locô subera, restes, et fasces frondeos, quibus in balneis, ad eliciendum sudorem, genti uti mos, pendere iuslos esse, discimus ex Cromero l. 7. etc. Hinc Subari, apud Innocentium III. l. 1. Ep. p. 29. calcemamenti hiberni species, Gall. Patoufles. Vide quoque supra. Calcei.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.